Parcourir le wiki

De PolimaWiki
List:20
Coordinates 41° 37' 2", 0° 37' 11"Latitude : 41.617588888889
Longitude : 0.62001388888889
  +
Cote Pergamins, Pere I, n°121a +
Date d’édition 1993 +
Incipit Omnibus sit manifestum quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone  +
Istitution Arxiu de la corona d'Aragó  +
Langue Latin  +
Nation ESPAGNE  +
Nom du déposant Lenoel  +
Pagin 76 + , 77 + , 78 + , 79 +
Periode 1200-1225  +
Région Aragon  +
Titre Pere Ier et sa mère Sancia concluent la paix  +
Titre article éd. de doc des règnes de Ramon Berenguer IV, Alfons Ier et Pere Ier  +
Titre du volume Châteaux, châtelains, châtellenies en nouvelle Catalogne dans la région de Lerida de 1149 à 1213  +
Trascription Omnibus sit manifestum quod ego Petrus Dei
Omnibus sit manifestum quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, bono animo et spontanea voluntate, post multas et varias dissensiones que inter me et vos domnam Sanciam reginam matrem meam fuerunt, venio ad finem et concordiam amicabilem compositionem vobiscum super omnibus querimoniis et controversiis quas adversus vos usque in presentem diem habebam vel habere poteram. Modus autem compositionis talis est quod ego jamdictus rex Petrus convenio vobis domine Sancie regine matri mee quod, ab hac hora in antea, corpus vestrum salvum et securum custodiam et teneam omni tempore vite mee ab omni inquietacione et gravamine, et benigne ac fideliter tractem sine omni dedecore et vexacione. Promitto etiam vobis atque convenio quod omnia castra vestra, villas que habetis racione sponsalicii vestri, et vassalos, et omnes homines vestros cum omnibus que habent et habituri sunt, et bmnia vestra que in presenti habetis vel in antea estis habitura, vobis intemerata et inviolata conservem, nec inde vobis aliquid auferam nec aliquis nomine meo sive studio aut ingenio meo, nec
omine meo sive studio aut ingenio meo, nec  +
, auferii permittam; et hec vobis promitto p
auferii permittam; et hec vobis promitto per bonam fidem sine malo ingenio ad vestrum bonum intellectum. Et ad majorem securitatem vestri vestrorumque et cautelam, facio vobis hominium et juro in propria persona super sancta quatuor evangelia quod hec omnia, sicut superius scripta sunt, compleam et attendam et attendi faciam, bona fide et sine omni vestro vestrorumque enganno. Adhuc etiam ad majorem et firmissimam securitatem vestram, vobis addo, asigno et constituo quod Berengarius de Entencia, Guillelmus de Castro Azol et Garcia Rumei et Guillelmus de Cardona, Arbertus de Castro veteri et Raimundus de Villa Mulorum, jurent vobis et hominium faciant. quod ego hec omnia sicut superius scripta sunt vobis attendam; quod nisi fecero, volo quod ipsi cum corporibus et hominibus et hereditatibus suis se vobiscum teneant, et adjuvent vos fideliter per bonam fidem sine malo ingenio omnibus diebus vite vestre. Si vero aliquis eorum forte obierit vel a terra mea recesserit, promitto et convenio vobis quod alium, loco ejus, vobis statuam juxta vestri voluntatem, qui simile vobis hominium faciat et sacramentum prestet. Ego vero Berengarius de Entenza facio vobis domine Sancie regine predicte hominium et super sancta quatuor evangelia juro quod ego dem operam et studium bona fide ut dominus rex Petrus predicta vobis attendat. Si autem in aliquo contravenerit et non satisffecerit vobis, infra II menses postquam per vos aut per nuncium vestrum ei denunciatum fuerit, promito vobis sub hominio et sacramento quod omnibus diebus vite mee adjuvem vos in propria persona cum hominibus et hereditatibus meis bona fide sine malo ingenio vestro bono intellectu. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Guillelmus de Castro Azol. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Garcia Rumei. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Guillelmus de Cardona. Hoc idem hominium facio, jurans, bonveniens et promittens ego Arbertus de Castro Veteri. Hoc idem hominium facio, jurans, eonveniens et promittens ego Raimundus de villa Mulorum. Preterea est sciendum quod ego Petrus rex predictus laudo et çonfirmo atque concedo illas conveniencias que fuerunt facte inter me et vos dominam
que fuerunt facte inter me et vos dominam  +
, Sanciam reginam matrem meam apud Ferizam i
Sanciam reginam matrem meam apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie. Et ego Sancia Dei gratia regina Aragonum, comitissa Barchinone, et marchiesa Provincie. convenio vobis Petro regi Aragonum comiti Barchinone supradicto filio meo, atque promitto per bonam fidem sine omni enganno, quod vos et omnia ad honorem et comodum vestrum spectancia bono animo et secura fide diligam, excepto quod guerram per vos cum aliquo non intrabo nisi de mea fuerit voluntate. Preterea remitto vobis bono animo et Spontanea voluntate omnem racionem animi et omnem malam voluntatem si quam versus vos umquam habui, bona fide sine omni enganno. Adicio etiam atque convenio et promitto quod ille qui castra sive villas que ego a patre vestro habeo tenuerint vel habuerint. faciant vobis fidelitatem et hominium, ut post obitum meum aut in vita mea, si ego voluero, vobis vel ei cui locum vestrum tenuerit, ea reddant sine aliquo contradicto, nulla occasione ab eis vobis vel successoribus vestris obicienda, neque pro impensis, nec pro opere, neque pro alio quolibet melioramento quocumque modo ibi facto sicut continetur in instrumento inter me et vos apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie facto, eo etiam salvo quod continetur in instrumento a patre vestro mihi facto de tota montanea de Siurana. Hec siquidem omnia sicut superius scripta sunt promitto et convenio vobis dicto filio meo per bonam fidem sine enganno attendere et complere. Preterea est sciendum quod ego Sancia regina supradicta laudo et confirmo atque concedo illas conveniencias que fuerunt facte inter me et vos apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie. Datum apud Darocam, mense novembris, anno M° CC° primo et era Ma CCa XXXa VIIIa. Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. qui hoc laudo et firmo. Signum + Sancie Dei gratia regine Aragonum comitisse Barchinone, marchiese Provincie. S+num Berengarii de Entenza. S+num Guillelmi de Castro Azol.
e Entenza. S+num Guillelmi de Castro Azol.  +
, 79 S+num Garcie Rumei. S+num Guillelmi de
79 S+num Garcie Rumei. S+num Guillelmi de Cardona. S+num Arberti de Castro Veteri. S+num Raimundi de Villa Mulorum. S+num Raimundi de Gurb magistri milicie Templi. S+num Exemeni de Lavata magistri Emposte. S+num Exemeni Cornelii majoris domus Aragone. S+num Ferrandi Martiniz de Fita fratris de Ocles. S+num Garcie Ortiz. S+num Artaldi de Alagone. S+num Martini Periz de Vilello. S+num Petri Sesse. S+num Michelis de Lusia. S+num Arnaldi Paladini. S+num Petri de Belvis. Sinum Arnaldi de Fuxano.b S+num Guillemi de Corrone domini regis notarii qui hoc scripsit mandato domnini regis et domine regine cum litteris rasis et emendatis in linea XIIa et XIIIa et XIIIIa, mense et anno quo Supra. b Ces signa sont en colonnes.
quo Supra. b Ces signa sont en colonnes.  +
Type Image  +
Ville BARCELONA  +
Liste des catégories Pages avec une carte provenant de l’extension Maps , BDPolima
Date de modification
Cette propriété est une propriété spéciale dans ce wiki.
14 mars 2016 15:41:58  +
Éditeur Juliette Romain, Ecole Nationale des Chartes + , Juliette Romain +
cacher les propriétés qui pointent ici 
  Aucune propriété ne pointe vers cette page.
 

 

Entrez le nom de la page à partir de laquelle commencer la navigation.