Parcourir le wiki

De PolimaWiki
List:19
Cote 4 J 1 +
Incipit Forma instrumenti feudi et homagii non ligii.  +
Istitution Archives départementales de l'Isère  +
Langue Latin  +
Liste Liste continue  +
Nation FRANCE  +
Nom auteur Bertrand d'Agoult  +
Nom du déposant Basile Breyer  +
Pagin 83 + , 84 + , 85 +
Periode 1300-1350  +
Titre Hommage de Bertrand d'Agoult à Guillaume Artaud  +
Titre du volume La noblesse dauphinoise au temps du dauphin Hubert II (1333-1349).  +
Trascription Forma instrumenti feudi et homagii non lig
Forma instrumenti feudi et homagii non ligii. In nomine Domini, amem. Noverint, universi et singuli. presentes pariterque futuri, hoc presens publicum instrumentum inspecturi et eciam audituri quod anno incarnationis ejusdem millesimo IIIC XLVI, indictione XIIIITA, scilicet die XXX mensis junii, nobilis et potens vir Bertrandus de Agouto, dominus Mysoniis, dominus de Beureriis, Dyensis dyocesis, existens in presencia viri nobilis et magnifici domini Guillelmi Artaudi, militis, domini de Aysio et de Bellagarda, dicte Dyensis dyocesis, sciens, prudens et spontaneus et ad plenum de jure suo certifficatus ex sua certa et spontanea voluntate ut ex verbis ipsius liquide apparebat, conffessus fuit publice et in veritate recognovit ad instanciam et requisitionem personalem ipsius domimi Guillelmi Artaudi, presentis et sollempniter recipientis, pro se et suis heredibus et successoribus, se tenere et tenere velle et debere tenere a dicto domino Guillelmo Artaudi et tenuisse a domino de Luco, a quo causam habuit dictus dominus de Aysio sub feudo nobili et antiquo factum et afayre seu tenementum quod habet et tenet ipse dominus de Beureriis in valle de Torana, oitra fluvium Drome, a parte de charencio, quodquidem factum et tenementum habuit a nobilibus Petro et Guillelmo Aymardi de Charencio et factum afayre tenementum quod habuit ibidem ab Artaudo de Bellomontis et factum et afayre quod ibidem habuit et acquisivit a nobili Artaudo de Bellomontis, filio Gaufridi de Bellomontis, et quicquid habet ibidem, exceptis, salvis et retentis omnibus illis que tenet a reverendo in Christo patre domino episcopo et comite Dyensi et Valentinensi prout confrontantur cum territoriis Sancti Desderii et colle de Calha et rivo de Charencio. Pro quibus in quibuscumque rebus consistant sive in dominiis. Jurisdictionibus, usagiis, neris et mixtis imperiis, feudis seu retrofeudis,
t mixtis imperiis, feudis seu retrofeudis,  +
, censibus, serviciis, taschiis, vintenis, b
censibus, serviciis, taschiis, vintenis, bannis, terris cultis vel incultis, pratis, nemoribus, pascuis, hermis seu vestitis aut aliis quocumque nomine nuncupentur, fecit et prestitit dictus nobilis Bertrandus, dominus de Beureriis, more nobilium, pro se et suis heredibus et successoribus, predicto domina Guillelmo Artaudi, stipulanti sollempniter et recipienti pro se et suis heredibus et successoribus, oris osculo interveninente inter ipsos, homagium non ligium et fidelitatem sacramentum cum omnibus casibus et capitulis contentis in sacramento fidelitatis et protestatus fuit sollempniter dictus nobilis Bertrandus, dominus de Beureriis, quod si plus facere teneretur dicto domini Guillelmo Artaudi quam supra dictum est quod ille plus paratus est facere semper eidem quandocumque de hoc certifficatus fuerit nec ad ejus noticiam venerit. Et dictus dominus Guillelmus Artaudi, dominus de Aysio, contemplationi dicti domini de Beureriis et propter affectionem et dilectionem persone sue sibi domino de Beureriis remisit quinque solidos quos quilibet Petri et Guillelmi Aynardi in mutatione domini et vassalli dicto domino de Aysio facere et solvere tenebantur et est actum inter ipsos dominum de Aysio et dominum de Beureriis quod si in et de predictis feudis vel dependentibus ex eis aliqua essent contentio vel dubietas quod Franciscus Garrelli et Eschaphinius Eschafini de Bellomonte possint cognoscere super eis et cognitioni et ordinationi ipsorum quilibet servare teneatur. Et de predictis omnibus et singulis prefatus dominus de Aysio et dominus de Beureriis et eorum quilibet petierunt et requisiverunt sibi fieri et reddi per me subscriptum notarium publicum instrumentum et tot et quot habere voluerunt publica insturmenta unius et ejusdem tenoris. Acta fuerunt hec apud Dyam, in esoia domus venerabilis viri domini Juvenis Pertuseti, canonici et officialis Dyensis, testibus presentibus ad hec specialiter vocatis et rogatis, ipso domino Juvene et venerabili viro domino Guillelmo Aloys, licenciato in legibus, nobilibus Petro Lhautardi de Espenello, Guillelmo de Balma, habitator de Aysio et pluribus aliis fidedignis et me
e Aysio et pluribus aliis fidedignis et me  +
, Stephano Berengarii, Valentinensis dyocesis, auctoritate imperiali publico notario et Dyensis curie jurato etc.  +
Type Image  +
Typologie Documents administratifs  +
Ville GRENOBLE  +
A une valeur incorrecte pour
« A une valeur incorrecte pour » est une propriété prédéfinie pour tracer les erreurs d’entrée pour les valeurs d’annotation incorrectes qui sont sans doute provoquées par une restriction de type ou de valeur autorisée.
Coordinates  +
Liste des catégories Pages avec une carte provenant de l’extension Maps , BDPolima
Date de modification
Cette propriété est une propriété spéciale dans ce wiki.
14 mars 2016 15:21:29  +
Éditeur Gérard Giordanengo +
cacher les propriétés qui pointent ici 
  Aucune propriété ne pointe vers cette page.
 

 

Entrez le nom de la page à partir de laquelle commencer la navigation.