List:14

De PolimaWiki
Type Image
Nom auteur Joffrey de Clermont
Titre Testament de Joffrey de Clermont
Incipit In primis corpus suum et animam recommendat altissimo creatori et beate Marie virgini
Forme de la liste
Periode 1300-1350
Langue Latin
Lieu de production
Pays FRANCE
Région Rhône-Alpes
Espace hors Europe
Chargement de la carte...

45° 27' 21", 5° 38' 10"

Typologie Inventaires après décès et testaments
Autres
Mot clé Inventaires après décès et testaments, FRANCE, 1300-1350, Latin



Titre du volume La noblesse dauphinoise au temps du dauphin Hubert II (1333-1349).
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville PARIS
Institution Bibliothèque Nationale de France.
Cote Manuscrit Ms fr 22243
Éditeur scientifique : Gérard Giordanengo
Date d’édition 1969
Page(s) : 62
Image : Giordanengo 62.jpg
Lien image :
Transcription : In nomine sancte et individue Trinitatis, patris et filii et Spiritus Sancti, amen. Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo secundo, indictione quindecima, mensis augusti, coram me Hugueto de Pupeto, de Sancto Georgio in Valdenia, notario publico jurato que curie Viennensis, et testibus infrascriptis, constitutus egregius vir sanus mente, licet egre corpore, attendens quod nihil. est certius morte et tamen hihil incertius hora mortis, eonsiderans quod melius est spe mortis aliquem testatum venire quam spe vite inte statum decedere ; idcirco de bonis suis mobilibus et immobilibus, juribus et actionibus quibuscumque suum facit testamentum nuncupativum seu suam ultimara voluntatem in modum infrascriptum.

In primis corpus suum et animam recommendat altissimo creatori et beate Marie virgini, Mater Dei, et toti celesti curie.

Item clamores suos debita sua legata et elemosynas vuit, ordinat et precipit persolvi, sedari, pacificari et emendari ad cognitionem sancte matris Ecclesie breviter et de plano sine causa strepitu et figura per executores suo a et heredes infrascriptos.

Item revocat penitus et annulat omnes novitates et mala usagia atque malas consuetudines si quas et que facit et facere dimisit quoque modo interea suo quoquo sint et quoquo nomine censeantur, que essent contra, et specialiter siliginem que levatur de novo apud Villam Novam Clarimontis et in mandamenta dicti loci pro


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 63
Image : Giordanengo 63.jpg
Lien image :
Transcription : gaitagio.

Item sepulturam suam eligit in cimiterio monasterii Silve Benedicte, Cartusiensis ordinis, cum patre suo et antecessoribus suis cui monasterio et conventui predicto vult, ordinat et precipit sedari, situari et assignari in bonis redditibus decem libras bonas viennensis annualis, inclusis in dicto asseptamento dictarum decem librarum quinquaginta octo solidos viennenses censuales vel cirea que sibi situati et assignati fuerunt de redditibus Aimari Recum quondam aonieeiii pro quodam monache qui celebret et celebrare teneatur missas, qualibet die, in capella quam ipse eonstruxit in dicto monasterio pro remedio anime sue, patris et matris suorum et omnium fidelium defunctorum.

Item vult, ordinat et precipit quod ornamenta dicte capelle emantur et quod verriе seu vitra fenestrarum dicte capelle fiant usque ad valorem sexaginta solidorum grossorum turonensium argenti quolibet pro uno denario computato semel.

Item vult, ordinat et precipit quod in dicto conventu fiant annis singulis duo anniversaria, que olim dimisit bone memorie Ainardus, dominus Clarimontis. quondam pater suus, inclusis solidis bonis viennesis censualibus quo situavit et assignavit epud Bellvest et residuum vult quod compleatur et assumatur.

Item vult, ordinat et precipit fieri annis singulis in die obitus sui quoddаm anniversarium generale ultra sexaginta solidorum grossorum semel, quolibo pro uno denario computato; de quibus acquiratur in ecclesia beati Mauricii Viennensis.

Item vult, ordinat et precipit fieri annis singulis in die obitus sui dicto conventui Silve Benedicte


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 64
Image : Giordanengo 64.jpg
Lien image :
Transcription : videlicet dominis monachis dicti conventus, unum anniversarium in remedium anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item vult, ordinat et precipit quod in dicta ecclesia sancti Mauricii Viennensis fiet et constituatur quedam capella in qua misse celebrentur pro remedio Claromonte anime sue et bone memoriae domini Geoffredi de Claromonte quondam decani Viennensis, ejus patris et matris et antecessorum suorum et pro dicta capella facienda, constituenda et edificanda dat et legat sexaginta solidos turinensium argenti semel, singulo eorumdem pro ano denario computato.

Item, vult, ordinat et precipit quod serviciorum dicte capelle situentur et assignentur centum viennenses censuales salvantur centum solidi viennenses censuales solvantur centum solidi grossorum turonensium argenti semel pro ipsis acquirendis, singulo grosso turonensi pro uno denario computato et quod jus patronatus dicte capelle pertineat et pertinere debeat. ad antiquiorem de cognomine Clarimontis qui esset et erit canonicus in dieta ecclesia; et si non erat aliquis canonicus de dicto cognomine in dieta ecclesia, pertineat et pertinere debeat ad capitulum dicte ecclesie jus patronatus dicte capelle.

Item dat, legat conventui, monasterio Beate Marie in Valdenia quadraginta solidos grossorum turonensium argenti semel, quolibet pro uno denario computato pro quadraginta solidis bonorum Viennensium censualibus acquirendis vel quadraginta solidos bonorum viennensium censuales pro quodam anniversario in die obitus sui annis singulis in dicto monasterio faciendo pro remedio anime sue, patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Moyrencii vigenti solidos grossorum turonensium argenti


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 65
Image : Giordanengo 65.jpg
Lien image :
Transcription : semel pro quodam anniversario, annis singulis in die obitus sui ibidem faciendo, in remedium anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat fratri Perronato, ordinis predicti, unam raubam, videlicet habitum, annis singulis, videlicet quamdiu vixerit et fuerit in humanis.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Viennensis decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro quadam commemorations in die obitus sui ibidem faciendo in remedio anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Gratianopolis et fratrum predicatorum conventui dicti loci cuilibet conventui decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro quadam commemorations annis singulis in die obitus sui ibidem facienda in remedio anime sue, patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat singulis luminariis ecclesiarum terre sue quique sint cuilibet duos grossos turonenses argenti semel.

Item dat et legat singulis curatis et eorum vicariis ecclesiarum parrochialium terre sue cuilibet quattuor grossos turonenses argenti semel, qui teneantur missas celebrare ubique mandata fuerint in terra sua in remedio anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat ecclesie prioratus Beate Marie de Chiroen, ecclesie Beati Petri de Viriaco, ecclesis Sancti Georgii in Valdenia cuilibet decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro decem solidis bonorum viennensium acquirendis pro quolibet commemoratione facienda in qualibet dictarum ecclesiarum in die obotis sui et remedip anime sue et ejus patris et matris et


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 66
Image : Giordanengo 66.jpg
Lien image :
Transcription : antecessorum suorum.

Item dat et legat hospitali Sancti Georgii in Valdenia quinquagenta solidos grossos turonensium argenti semel, vel quinquagenta solidos viennensium censuales usque solvantur dicti quinquaginta solidi grossi turonensium una cum centum solidie bonorum viennensium censualibus in quibus eidem hospitali tenetur quousque solverit centum solidos grossos turonensium argenti quilibet et pro uno denario computato in quibus sidem hospitali tenetur.

Item vult, ordinat et precipit quod fiant due done salis Christi pauperibus quod apud Sanctum Georgium in Valdenia et alia apud Viriacum qualibet usque ad valorum quinquaginta solidorum grossorum turonensium argenti in remedium anime sue, patris et matris et antecessorum suorum et omnium fidelium de functorum infra annum die obitus sui.

Item vult, ordinat et precipit quod fiant raube Christi pauperibus, annis singulis, usque ad valorem centum solidorum viennensium, una cum aliis raubis quas facere teneatur pro Einardon domina Clarimontis, quondam patre suo.

Item dat et legat confrarie Sancti Spiritus que celebratur in castro Sancti Georgii in Valdenia unum quartale frumenti et duodecim denarios bonos viennenses censuales pro debita cujusdem confratris. Item dat et legat confrarie Beate Marie in Valdenia quam celebrant sacerdotes apud Sanctum Georgium unum cartale siliginis et decem octo denarios viennenses censuales pro debito cujusdem confratris.

Item vult, ordinat et precipit quod donatio olim facta per egregiam dominam Alasiam, quondam dominam Clarimontis, venerabilibus viris, dominis Guillelmo de


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 67
Image : Giordanengo 67.jpg
Lien image :
Transcription : Claromente, decanna Viennensi, Sibodo de Claromonte, mistrali Viennensi, Humberto de Claromonte, archidiacono Viennensi, fratribus suis carissimis, in castro et super castro Viriaci, de dote sus, valeat et valere possit quamdiu vixerint et fuerint in humanis et dictam donationem ad necessarie dictorum fratrum laudat, approbat et non ultra, et post ad ejus heredem universalem deveniat sine diminutione aliqua.

Item egregiam dominam Beatricem de Sabaudia, dominam Clarimontie, uxorem suam carissimam dominam, tutricem,gubernatricem et administratricem liberorum suorum et totius hospicii sui dimittit.

Item vult , ordinat et precipit quod si ipsa cum herede suo et liberis suis et dicti heredes et liberi sui cum ipsa ad invicem concordare non possent quod ipsa teneat et possideat asse tamentum et donationem sibi factum et factam pro dote sua per ipsum dominum Clarimontis prout in instrumento dictorum assetamenti et donationis, facto per manum mei notarii infrascripti sub anno Domini millesimo tricesimo vigesimo quinto, quarta die mensis septembris, plenius continetur. Et predictum essetamentum et donationem predictam iterum de novo facit et ratiffica prout in dicto instrumento continetur.

Item dat et legat dicte domine Clarimontis totum garnimentum hospicii sui.

Item vult, ordinat et precipit quod sex viginti libre bonorum viennensium aut turonensium quas Aymarus de Recuyen, domicellus quondam, duxit recuperari a Joanne de Verneto, domicello, nomine et ex causa dotis restitutionis Alaxie, uxoris quondam dicti Johannis, amicte dicti Aimari per heredem suum exigantur et recuperentur et ponentur in quadam capella et pro quadam capella


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 68
Image : Giordanengo 68.jpg
Lien image :
Transcription : facienda, prout ordinaverat dictus Aimarus in remedium anime sue et antecessorum suorum.

Item dat et legat Guilliermo de Claromonte, clerico, suo filio naturali et legitimo, centum libras viennensium annui reditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Ludovico, filio suo naturali et legitimo, clerico, centum libras viennensium annui redditus et in hiis, jure institutionis, heredem instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bоnіs petere possit.

Item dat et legat Joffredo, filio suo naturali et legitimo, clerico, centum libras viennensium annui redditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ito quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Eguardo, filio suo naturali et legitimo, centum libras viennensium annui redditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Que omnia data et obligata dictis Guillermo, Ludovico, Joffredo et Eduardo omnibus et cuilibet eorumdem dat et legat ad eorum vitam et non ultra, et si ita erat quod eliquis dictorum Guillermi, Ludovici, Joffredi , Eduardi, unus aut plures decederet aut decederent, vult, ordinat et precipit quod bone legata decedentis aut decedentium superstiti aut superstitibus una coheredi suo universali deveniant et eidem equis portionibus


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 69
Image : Giordanengo 69.jpg
Lien image :
Transcription : substituit.

Item dat et legat Johanne, filie sue naturali et legitime, uxori Aimari de Brissiaco, quinque mille librarum viennensium bonorum quolibet grosso turonensium argenti pro viginti denariis computato datas et promissas per ipsum dominum Clarimontis, nomine dotis dicte Johanne, tempore matrimonii contracti inter dictos Aimarum et Joannam et in hiis suam institutionis heredem sibi institituit et de hiis vult, ordinat et precipit ipsam esse contentam de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Elvioli, filiabus suis naturalibus et legitimis, cuilibet ipsarum dus millia librarum bonorum viennensium singulo grosse turonensium argenti domini regis Francie pro viginti denariis computatis pro ipsis et qualibet ipsarum maritandas et in hiis ipsas et quаmlibet ipsarum heredes sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsas et qualibet ipsarum esse contentam de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis ipse petere possint.

Item vult, ordinat et precipit quod si dicta Johanna, Elviol, Beatrix et Margarita, filie sue, omnes vel altera decederet aut decederent sine herede. vel heredibus legitimo et legitimis de suis propriis corporibus аut de suo proprio corpore procreato seu procreatis et de legitimo matrimonio quod predicta data et legata eisdem Joanni, Elvioli, Beatrici et Margarite et cuilibet eidem decedentis aut decedentium heredi suo universali in diminutione aliquam deveniant, quibus Johanne , Elvioli, Beatrici et Margarite, filiabus suis, omnibus et cuilibet eidem dicto herede suo universali infrascripto instituit ;

In omnibus vero aliis bonis suis mobilibus et


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 70
Image : Giordanengo 70.jpg
Lien image :
Transcription : immobilibus, juribus et actionibus quibuscumque, Ainardum filium suum charissimum heredem universalem et generalem sibi instituit, etsi ita tamen quod dictus Ainardus decederet ab humanis, quod absit, sine herede vel heredibus, masculo vel masculis legitimo et legitimis de suo proprio corpore et legitimo matrimonia procreato seu procreatis quod dicta hereditae Ludovico, filio suo predicto, deveniat, sina aliqua diminutione, ita tamen quod si dictus Aynardus haberet filiam vel filias naturales et legitimas, de suo proprio corpore et legitimo matrimonio procreatam seu procreatas quod dictus Ludovicus secundum ejus statum et facultates bonorum suorum maritare teneatur et eidem Aynardo dictum Ludovicum substituit.

Item vult, ordinat et precipit quod si dictus Joffredus decederet ab humanis sine herede vel heredibus, masculo et masculis, legitimo legitimis, de suа proprio corpore et legitimo matrimonio procreato seu procreatis quod dicta hereditas sine aliqua diminutione Eduardo, fiiio suo predicto, deveniat, ita tamen quod si dictus Joffredus haberet filiam vel filias naturales et legitimas de suo proprio corpore et legitimo matrimonio procreatas. quod dictus Eduardus ipsas secundum statum et facultates bonorum suorum maritare tenentur et sidem Joffredo dictum Eduardum substituit.

Executores suos constitutuit et ordinat venerabiles viros fratres suos charissimos dominum Guillermum de Claromonte, decanum viennensem, dominum Sibodum de Claromonte, mistralem viennensem, dominum Humbertum de Claromonte, archidiaconum viennensem, presentes, religiosos viros dominum priorem Silve Benedicte, Cartusiensis ordinis, dominum gardianum fratrum conventus Moyrenci qui nunc sunt aut qui pro tempore fuerint ; quibus


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 71
Image : Giordanengo 71.jpg
Lien image :
Transcription : executoribus suis totum factum suum dimittit et de ipso ipsos onerat, ita quod ipsi vel unus ipsorum faciant et facere possint omnia illa que ipse faceret et facere posset si personaliter presens et vivus esset , vult atiam, ordinat et precipit quod dicti executores sui ad manum suam teneant et possideant omnia bona sua, queque sint et quoquo nomine censeaur, quousque ejus testamentum compleverint et attenderint, vult, ordinat et precipit dictus dominus Clarimontis quod dicti fratres sui possint et debeant declarare et ordinare in dicto testamento omnia illa que ipsi viderint declaranda et ordinanda prout eisdem videbitur faciendum.

Hoc est autem suum testamentum nuncupativum seu sua ultima voluntas quod et quam vult valere jure testamenti nuncupativi et si non valet jure testamenti nuncupativi, valeat et vult quod valeat jure codicilli aut jure donationis causa mortis, et si non valet jure codicilli, vult quod valeat secundum leges et secundum canonicas sanctiones aut eo jure quo licitum est patri familias testari inter liberos aut eo jure vel juribus quo vel quibus melius velere poterit et debebit, et si unquam aliud testamentum fecit inscriptis vel sine scriptis, quod non credit, illud revocat penitus et anulat et istud solum vult valere.

Item vult, ordinat et precipit quod de predictis fiant vel fiat unum vel plura publica instrumenta que possint et debeant sigillari sigillo curie viennensis si necesse fuerit, ita quod, sive sigillatum fuerit, sive non, quod propterea obtineat et habeat vim publici instrumenti et quod possit et debeat dictari, reffici, corrigi et emendari, semel vel pluries, ad consilium peritorum, facti tamen substancia non mutata etiam si in judicio ostensum fuerit et totiens quotiens plenam


Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 72
Image : Giordanengo 72.jpg
Lien image :
Transcription : obtineat roboris firmitatem.

Actum apud sanctum Georgium in Valdenis, in camera dicti domini Clarimontis, prope capellam. Presentibus venerabilibus et nobilibus viris domino Joanne de Bado, curato ecclesie Sancti Georgii predicti, Humbert de Palladruto, domini Montis Ferrati, Thomas de Peladruto, Antelmo Ermeretti, Petro et Humberto de alte Rippa. fratribus, domicellis, Guillimeto Lamberti, notario publico, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis, et ego Huguetus de Pupeto, de sancto Georgio in Valdenia, auctoritate imperiali notariue publicue juratusque curie viennensis hiis omnibus interfui et rogatus presens publicum instrumentum fideliter scripsi, manu mea propria, signoque meo consueto signavi, signatumque tradidi, in quorum omnium robur et testimonium nos Jacobus de Alis, legum prfessorn officialis curis vienneneis, ad preces et requisitionem dicti testatoris factam nobis prius fideli relatione de predictis per dictum notarium cui super fidem plenariam adhibemus sigillum nostre curie duximus presentibus apponendum.

Datum ut supra.


Nom du déposant Basile Breyer

Au début de la première page : 1332, août. - Saint-Jeoire-en-Valdaine. Testament de Joffrey de Clermont. Bibl. Nat. Ms. fr. 22243 , f° 108 r°- 114 v°

Faits relatifs à List:14 — Recherche de pages similaires avec +.
Coordinates45° 27' 21", 5° 38' 10"Latitude : 45.456127777778
Longitude : 5.6360611111111
+
CoteMs fr 22243 +
Date d’édition1969 +
IncipitIn primis corpus suum et animam recommendat altissimo creatori et beate Marie virgini +
IstitutionBibliothèque Nationale de France. +
LangueLatin +
NationFRANCE +
Nom auteurJoffrey de Clermont +
Nom du déposantBasile Breyer +
Pagin62 +, 63 +, 64 +, 65 +, 66 +, 67 +, 68 +, 69 +, 70 +, 71 + et 72 +
Periode1300-1350 +
RégionRhône-Alpes +
TitreTestament de Joffrey de Clermont +
Titre du volumeLa noblesse dauphinoise au temps du dauphin Hubert II (1333-1349). +
TrascriptionIn nomine sancte et individue Trinitatis,
In nomine sancte et individue Trinitatis, patris et filii et Spiritus Sancti, amen. Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo secundo, indictione quindecima, mensis augusti, coram me Hugueto de Pupeto, de Sancto Georgio in Valdenia, notario publico jurato que curie Viennensis, et testibus infrascriptis, constitutus egregius vir sanus mente, licet egre corpore, attendens quod nihil. est certius morte et tamen hihil incertius hora mortis, eonsiderans quod melius est spe mortis aliquem testatum venire quam spe vite inte statum decedere ; idcirco de bonis suis mobilibus et immobilibus, juribus et actionibus quibuscumque suum facit testamentum nuncupativum seu suam ultimara voluntatem in modum infrascriptum.

In primis corpus suum et animam recommendat altissimo creatori et beate Marie virgini, Mater Dei, et toti celesti curie.

Item clamores suos debita sua legata et elemosynas vuit, ordinat et precipit persolvi, sedari, pacificari et emendari ad cognitionem sancte matris Ecclesie breviter et de plano sine causa strepitu et figura per executores suo a et heredes infrascriptos.

Item revocat penitus et annulat omnes novitates et mala usagia atque malas consuetudines si quas et que facit et facere dimisit quoque modo interea suo quoquo sint et quoquo nomine censeantur, que essent contra, et specialiter siliginem que levatur de novo apud Villam Novam Clarimontis et in mandamenta dicti loci pro
larimontis et in mandamenta dicti loci pro +, gaitagio. Item sepulturam suam eligit in
gaitagio.

Item sepulturam suam eligit in cimiterio monasterii Silve Benedicte, Cartusiensis ordinis, cum patre suo et antecessoribus suis cui monasterio et conventui predicto vult, ordinat et precipit sedari, situari et assignari in bonis redditibus decem libras bonas viennensis annualis, inclusis in dicto asseptamento dictarum decem librarum quinquaginta octo solidos viennenses censuales vel cirea que sibi situati et assignati fuerunt de redditibus Aimari Recum quondam aonieeiii pro quodam monache qui celebret et celebrare teneatur missas, qualibet die, in capella quam ipse eonstruxit in dicto monasterio pro remedio anime sue, patris et matris suorum et omnium fidelium defunctorum.

Item vult, ordinat et precipit quod ornamenta dicte capelle emantur et quod verriе seu vitra fenestrarum dicte capelle fiant usque ad valorem sexaginta solidorum grossorum turonensium argenti quolibet pro uno denario computato semel.

Item vult, ordinat et precipit quod in dicto conventu fiant annis singulis duo anniversaria, que olim dimisit bone memorie Ainardus, dominus Clarimontis. quondam pater suus, inclusis solidis bonis viennesis censualibus quo situavit et assignavit epud Bellvest et residuum vult quod compleatur et assumatur.

Item vult, ordinat et precipit fieri annis singulis in die obitus sui quoddаm anniversarium generale ultra sexaginta solidorum grossorum semel, quolibo pro uno denario computato; de quibus acquiratur in ecclesia beati Mauricii Viennensis.

Item vult, ordinat et precipit fieri annis singulis in die obitus sui dicto conventui Silve Benedicte
obitus sui dicto conventui Silve Benedicte +, videlicet dominis monachis dicti conventus
videlicet dominis monachis dicti conventus, unum anniversarium in remedium anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item vult, ordinat et precipit quod in dicta ecclesia sancti Mauricii Viennensis fiet et constituatur quedam capella in qua misse celebrentur pro remedio Claromonte anime sue et bone memoriae domini Geoffredi de Claromonte quondam decani Viennensis, ejus patris et matris et antecessorum suorum et pro dicta capella facienda, constituenda et edificanda dat et legat sexaginta solidos turinensium argenti semel, singulo eorumdem pro ano denario computato.

Item, vult, ordinat et precipit quod serviciorum dicte capelle situentur et assignentur centum viennenses censuales salvantur centum solidi viennenses censuales solvantur centum solidi grossorum turonensium argenti semel pro ipsis acquirendis, singulo grosso turonensi pro uno denario computato et quod jus patronatus dicte capelle pertineat et pertinere debeat. ad antiquiorem de cognomine Clarimontis qui esset et erit canonicus in dieta ecclesia; et si non erat aliquis canonicus de dicto cognomine in dieta ecclesia, pertineat et pertinere debeat ad capitulum dicte ecclesie jus patronatus dicte capelle.

Item dat, legat conventui, monasterio Beate Marie in Valdenia quadraginta solidos grossorum turonensium argenti semel, quolibet pro uno denario computato pro quadraginta solidis bonorum Viennensium censualibus acquirendis vel quadraginta solidos bonorum viennensium censuales pro quodam anniversario in die obitus sui annis singulis in dicto monasterio faciendo pro remedio anime sue, patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Moyrencii vigenti solidos grossorum turonensium argenti
enti solidos grossorum turonensium argenti +, semel pro quodam anniversario, annis singu
semel pro quodam anniversario, annis singulis in die obitus sui ibidem faciendo, in remedium anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat fratri Perronato, ordinis predicti, unam raubam, videlicet habitum, annis singulis, videlicet quamdiu vixerit et fuerit in humanis.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Viennensis decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro quadam commemorations in die obitus sui ibidem faciendo in remedio anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat conventui fratrum minorum Gratianopolis et fratrum predicatorum conventui dicti loci cuilibet conventui decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro quadam commemorations annis singulis in die obitus sui ibidem facienda in remedio anime sue, patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat singulis luminariis ecclesiarum terre sue quique sint cuilibet duos grossos turonenses argenti semel.

Item dat et legat singulis curatis et eorum vicariis ecclesiarum parrochialium terre sue cuilibet quattuor grossos turonenses argenti semel, qui teneantur missas celebrare ubique mandata fuerint in terra sua in remedio anime sue et ejus patris et matris et antecessorum suorum.

Item dat et legat ecclesie prioratus Beate Marie de Chiroen, ecclesie Beati Petri de Viriaco, ecclesis Sancti Georgii in Valdenia cuilibet decem solidos grossorum turonensium argenti semel pro decem solidis bonorum viennensium acquirendis pro quolibet commemoratione facienda in qualibet dictarum ecclesiarum in die obotis sui et remedip anime sue et ejus patris et matris et
edip anime sue et ejus patris et matris et +, antecessorum suorum. Item dat et legat ho
antecessorum suorum.

Item dat et legat hospitali Sancti Georgii in Valdenia quinquagenta solidos grossos turonensium argenti semel, vel quinquagenta solidos viennensium censuales usque solvantur dicti quinquaginta solidi grossi turonensium una cum centum solidie bonorum viennensium censualibus in quibus eidem hospitali tenetur quousque solverit centum solidos grossos turonensium argenti quilibet et pro uno denario computato in quibus sidem hospitali tenetur.

Item vult, ordinat et precipit quod fiant due done salis Christi pauperibus quod apud Sanctum Georgium in Valdenia et alia apud Viriacum qualibet usque ad valorum quinquaginta solidorum grossorum turonensium argenti in remedium anime sue, patris et matris et antecessorum suorum et omnium fidelium de functorum infra annum die obitus sui.

Item vult, ordinat et precipit quod fiant raube Christi pauperibus, annis singulis, usque ad valorem centum solidorum viennensium, una cum aliis raubis quas facere teneatur pro Einardon domina Clarimontis, quondam patre suo.

Item dat et legat confrarie Sancti Spiritus que celebratur in castro Sancti Georgii in Valdenia unum quartale frumenti et duodecim denarios bonos viennenses censuales pro debita cujusdem confratris. Item dat et legat confrarie Beate Marie in Valdenia quam celebrant sacerdotes apud Sanctum Georgium unum cartale siliginis et decem octo denarios viennenses censuales pro debito cujusdem confratris.

Item vult, ordinat et precipit quod donatio olim facta per egregiam dominam Alasiam, quondam dominam Clarimontis, venerabilibus viris, dominis Guillelmo de
venerabilibus viris, dominis Guillelmo de +, Claromente, decanna Viennensi, Sibodo de C
Claromente, decanna Viennensi, Sibodo de Claromonte, mistrali Viennensi, Humberto de Claromonte, archidiacono Viennensi, fratribus suis carissimis, in castro et super castro Viriaci, de dote sus, valeat et valere possit quamdiu vixerint et fuerint in humanis et dictam donationem ad necessarie dictorum fratrum laudat, approbat et non ultra, et post ad ejus heredem universalem deveniat sine diminutione aliqua.

Item egregiam dominam Beatricem de Sabaudia, dominam Clarimontie, uxorem suam carissimam dominam, tutricem,gubernatricem et administratricem liberorum suorum et totius hospicii sui dimittit.

Item vult , ordinat et precipit quod si ipsa cum herede suo et liberis suis et dicti heredes et liberi sui cum ipsa ad invicem concordare non possent quod ipsa teneat et possideat asse tamentum et donationem sibi factum et factam pro dote sua per ipsum dominum Clarimontis prout in instrumento dictorum assetamenti et donationis, facto per manum mei notarii infrascripti sub anno Domini millesimo tricesimo vigesimo quinto, quarta die mensis septembris, plenius continetur. Et predictum essetamentum et donationem predictam iterum de novo facit et ratiffica prout in dicto instrumento continetur.

Item dat et legat dicte domine Clarimontis totum garnimentum hospicii sui.

Item vult, ordinat et precipit quod sex viginti libre bonorum viennensium aut turonensium quas Aymarus de Recuyen, domicellus quondam, duxit recuperari a Joanne de Verneto, domicello, nomine et ex causa dotis restitutionis Alaxie, uxoris quondam dicti Johannis, amicte dicti Aimari per heredem suum exigantur et recuperentur et ponentur in quadam capella et pro quadam capella
ur in quadam capella et pro quadam capella +, facienda, prout ordinaverat dictus Aimarus
facienda, prout ordinaverat dictus Aimarus in remedium anime sue et antecessorum suorum.

Item dat et legat Guilliermo de Claromonte, clerico, suo filio naturali et legitimo, centum libras viennensium annui reditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Ludovico, filio suo naturali et legitimo, clerico, centum libras viennensium annui redditus et in hiis, jure institutionis, heredem instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bоnіs petere possit.

Item dat et legat Joffredo, filio suo naturali et legitimo, clerico, centum libras viennensium annui redditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ito quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Eguardo, filio suo naturali et legitimo, centum libras viennensium annui redditus et in hiis suum institutionis heredem sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsum esse contentum de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Que omnia data et obligata dictis Guillermo, Ludovico, Joffredo et Eduardo omnibus et cuilibet eorumdem dat et legat ad eorum vitam et non ultra, et si ita erat quod eliquis dictorum Guillermi, Ludovici, Joffredi , Eduardi, unus aut plures decederet aut decederent, vult, ordinat et precipit quod bone legata decedentis aut decedentium superstiti aut superstitibus una coheredi suo universali deveniant et eidem equis portionibus
rsali deveniant et eidem equis portionibus +, substituit. Item dat et legat Johanne, fi
substituit.

Item dat et legat Johanne, filie sue naturali et legitime, uxori Aimari de Brissiaco, quinque mille librarum viennensium bonorum quolibet grosso turonensium argenti pro viginti denariis computato datas et promissas per ipsum dominum Clarimontis, nomine dotis dicte Johanne, tempore matrimonii contracti inter dictos Aimarum et Joannam et in hiis suam institutionis heredem sibi institituit et de hiis vult, ordinat et precipit ipsam esse contentam de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis petere possit.

Item dat et legat Elvioli, filiabus suis naturalibus et legitimis, cuilibet ipsarum dus millia librarum bonorum viennensium singulo grosse turonensium argenti domini regis Francie pro viginti denariis computatis pro ipsis et qualibet ipsarum maritandas et in hiis ipsas et quаmlibet ipsarum heredes sibi instituit et de hiis vult et precipit ipsas et qualibet ipsarum esse contentam de bonis suis, ita quod nihil amplius in dictis bonis ipse petere possint.

Item vult, ordinat et precipit quod si dicta Johanna, Elviol, Beatrix et Margarita, filie sue, omnes vel altera decederet aut decederent sine herede. vel heredibus legitimo et legitimis de suis propriis corporibus аut de suo proprio corpore procreato seu procreatis et de legitimo matrimonio quod predicta data et legata eisdem Joanni, Elvioli, Beatrici et Margarite et cuilibet eidem decedentis aut decedentium heredi suo universali in diminutione aliquam deveniant, quibus Johanne , Elvioli, Beatrici et Margarite, filiabus suis, omnibus et cuilibet eidem dicto herede suo universali infrascripto instituit ;

In omnibus vero aliis bonis suis mobilibus et
omnibus vero aliis bonis suis mobilibus et +, immobilibus, juribus et actionibus quibusc
immobilibus, juribus et actionibus quibuscumque, Ainardum filium suum charissimum heredem universalem et generalem sibi instituit, etsi ita tamen quod dictus Ainardus decederet ab humanis, quod absit, sine herede vel heredibus, masculo vel masculis legitimo et legitimis de suo proprio corpore et legitimo matrimonia procreato seu procreatis quod dicta hereditae Ludovico, filio suo predicto, deveniat, sina aliqua diminutione, ita tamen quod si dictus Aynardus haberet filiam vel filias naturales et legitimas, de suo proprio corpore et legitimo matrimonio procreatam seu procreatas quod dictus Ludovicus secundum ejus statum et facultates bonorum suorum maritare teneatur et eidem Aynardo dictum Ludovicum substituit.

Item vult, ordinat et precipit quod si dictus Joffredus decederet ab humanis sine herede vel heredibus, masculo et masculis, legitimo legitimis, de suа proprio corpore et legitimo matrimonio procreato seu procreatis quod dicta hereditas sine aliqua diminutione Eduardo, fiiio suo predicto, deveniat, ita tamen quod si dictus Joffredus haberet filiam vel filias naturales et legitimas de suo proprio corpore et legitimo matrimonio procreatas. quod dictus Eduardus ipsas secundum statum et facultates bonorum suorum maritare tenentur et sidem Joffredo dictum Eduardum substituit.

Executores suos constitutuit et ordinat venerabiles viros fratres suos charissimos dominum Guillermum de Claromonte, decanum viennensem, dominum Sibodum de Claromonte, mistralem viennensem, dominum Humbertum de Claromonte, archidiaconum viennensem, presentes, religiosos viros dominum priorem Silve Benedicte, Cartusiensis ordinis, dominum gardianum fratrum conventus Moyrenci qui nunc sunt aut qui pro tempore fuerint ; quibus
sunt aut qui pro tempore fuerint ; quibus +, executoribus suis totum factum suum dimitt
executoribus suis totum factum suum dimittit et de ipso ipsos onerat, ita quod ipsi vel unus ipsorum faciant et facere possint omnia illa que ipse faceret et facere posset si personaliter presens et vivus esset , vult atiam, ordinat et precipit quod dicti executores sui ad manum suam teneant et possideant omnia bona sua, queque sint et quoquo nomine censeaur, quousque ejus testamentum compleverint et attenderint, vult, ordinat et precipit dictus dominus Clarimontis quod dicti fratres sui possint et debeant declarare et ordinare in dicto testamento omnia illa que ipsi viderint declaranda et ordinanda prout eisdem videbitur faciendum.

Hoc est autem suum testamentum nuncupativum seu sua ultima voluntas quod et quam vult valere jure testamenti nuncupativi et si non valet jure testamenti nuncupativi, valeat et vult quod valeat jure codicilli aut jure donationis causa mortis, et si non valet jure codicilli, vult quod valeat secundum leges et secundum canonicas sanctiones aut eo jure quo licitum est patri familias testari inter liberos aut eo jure vel juribus quo vel quibus melius velere poterit et debebit, et si unquam aliud testamentum fecit inscriptis vel sine scriptis, quod non credit, illud revocat penitus et anulat et istud solum vult valere.

Item vult, ordinat et precipit quod de predictis fiant vel fiat unum vel plura publica instrumenta que possint et debeant sigillari sigillo curie viennensis si necesse fuerit, ita quod, sive sigillatum fuerit, sive non, quod propterea obtineat et habeat vim publici instrumenti et quod possit et debeat dictari, reffici, corrigi et emendari, semel vel pluries, ad consilium peritorum, facti tamen substancia non mutata etiam si in judicio ostensum fuerit et totiens quotiens plenam
ostensum fuerit et totiens quotiens plenam + et obtineat roboris firmitatem. Actum apud
obtineat roboris firmitatem.

Actum apud sanctum Georgium in Valdenis, in camera dicti domini Clarimontis, prope capellam. Presentibus venerabilibus et nobilibus viris domino Joanne de Bado, curato ecclesie Sancti Georgii predicti, Humbert de Palladruto, domini Montis Ferrati, Thomas de Peladruto, Antelmo Ermeretti, Petro et Humberto de alte Rippa. fratribus, domicellis, Guillimeto Lamberti, notario publico, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis, et ego Huguetus de Pupeto, de sancto Georgio in Valdenia, auctoritate imperiali notariue publicue juratusque curie viennensis hiis omnibus interfui et rogatus presens publicum instrumentum fideliter scripsi, manu mea propria, signoque meo consueto signavi, signatumque tradidi, in quorum omnium robur et testimonium nos Jacobus de Alis, legum prfessorn officialis curis vienneneis, ad preces et requisitionem dicti testatoris factam nobis prius fideli relatione de predictis per dictum notarium cui super fidem plenariam adhibemus sigillum nostre curie duximus presentibus apponendum.

Datum ut supra.
s presentibus apponendum. Datum ut supra. +
TypeImage +
TypologieInventaires après décès et testaments +
VillePARIS +
ÉditeurGérard Giordanengo +