List:13

De PolimaWiki
Type Image
Nom auteur Aymard de Clermont
Titre Testament d'Aymard de Clermont
Incipit In primis in cimeterio domus Silve Benedicte eligit sepulturam suam
Forme de la liste
Periode 1300-1350
Langue Latin
Lieu de production
Pays FRANCE
Région Rhône-Alpes
Espace hors Europe
Chargement de la carte...
La coordonnée suivante n'a pas été reconnue : <div><span class="errorbox">Erreur fatale&#160;: Failed to parse or geocode</span></div><br /><br />.

Typologie Inventaires après décès et testaments
Autres
Mot clé Inventaires après décès et testaments, FRANCE, 1300-1350, Latin

Titre du volume La noblesse dauphinoise au temps du dauphin Hubert II (1333-1349).
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville PARIS
Institution Bibliothèque nationale de France, Manuscrits
Cote Manuscrit FR 22243
Éditeur scientifique : Gérard Giordanengo
Date d’édition 1969
Page(s) : 58
Image : Giordanengo 58.jpg
Lien image :
Transcription : In nomine Domini Jesu Christi, amen. Nos, magister Michael Francisoi, officialis curie Viennensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod coram mandato nostro Joanne de Wallibus, presbitero, dicte curie jurato notario, ad hoc a nobis specialiter destimato et qua destinatione per presentem dentem fidem fieri volumus quibuscumque constitutis personaliter vir nobilis Aymardus, dominus Clarimontis, sanus mente, infirmus tamen corpore de se ac rebus et bonis suis disponit, ordinat et testatur in hunc modum.

In primis in cimeterio domus Silve Benedicte eligit sepulturam suam cui domui et fratribus ejus qui sunt et erunt in futurum dat, legat, nomine elemosine perpetue, duo prandia censualia facienda et reddenda, unum in die obitus ejus, et aliud tempore carnali.

Item legat fratribus minoribus de Moyrenco unum prandium censuale.

Item dat et legat decem tunicae singulis annis decem pauperibus de terra sua. Que prandia et dictas tunicas reddat,solvat et faciat suus heres generalis et universalis infrascriptus.

Item dat et legat monasterio Beate Marie in Vaudena et de Viriaco cuilibet unum quartale reumenti censuale.

Item dat et legat carissime consorti sue Alaysie castrum suum Viriaci , cum ejus dominio, juribus et pertinentiis ad vitam ejus Alaysie et non ultra, ita quod post ejus obitum ad heredem ipsius testatoris generalem et universalem infra scriptum revertatur et deveniat ipsum castrum Viriaci, cum ejus dominio, juribus et pertimentiis universis

Item vult et precipit quod dicta Alasia, quandiu vixerit, commorans cum eodem herede in uno et eodem hospicio sit domima

Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 59
Image : Giordanengo 59.jpg
Lien image :
Transcription : totius terre sue.

Item dat, legat eidem consorti sue carissime et filie sue Margarite ad vitam ipsarum et non ultra, trigenta libras de pecunia quas sibi debet dominus dalphinus Viennensis, inmediatate quarum trigenta librarum et in dote quam dicte Margarite dedit quando ipsam maritavit eam sibi heredem instituit et pro tanto ipsam integraliter vult esse contentam de rebus et bonis suis.

Item uxorem Agnetem domini de Malobecco, Alasiam, uxorem domini de Castiollione in Chauterna, Alasiam, relictam domini Aymonis Pagani, Jacobam, uxorem domini d'Aurio, filias suas, carissimas quamlibet isparum in decem libras quas cuilibet ipsarum dat, legat semel et in dote quam cuilibet earum dedit quando quamlibet ipsarum maritavit sibi heredes instituit et pro tanto vult et precipit quamlibet ipsarum filiarum suarum esse contentam de rebus et bonis suis.

Item liberos Catherine filie sue quondam uxorem domini Ebali de Augusta, ex ipsius Catherine corpore legitime natos in decem libris quas eis dat et legat semel et in dote quam dicte Catherine dedit quando fuit maritata, sibi heredes instituit et pro tanto vult et precipit ipsos liberos esse contentos de rebus et bonis suis.

Item carissimos filios suos Aynardum, Guillelmum, Sibundum et Humbertum quemlibet ipsorum in quinquagenta libris quas cuilibet ipsorum dat, legat singulis annis ad vitam ipsorum et non ultra, et doneo quilibet ipsorum filiorum suorum qualitercumque sit vel fuerit provisus seu beneficiatus in sexaginta libris censalibus de rebus et bonis ecclesiasticis sibi heredes instituit. Quam summam solvere teneatur eisdem et cuilibet ipsorum ut supra heres suus universalis et generalis infrascriptus, et pro tanto ipsos filios vult et precipit idem testator esse contentos de rebus et bonis suis quibuscumque et de tota hereditate sua dicti testatoris, rogans quemlibet dictorum filiorum suorum et filiarum suarum predictarum quilibet et liberos dicte Cdatherine ut habeant in patienta si videtur eis quod modicum sibi reliquierit quia, ut asserit idem testator, he-

Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 60
Image : Giordanengo 60.jpg
Lien image :
Transcription : res suus generalis et universalis vix sufficere poterit, ad emera expensarum faciendarum in hospicio domini Clarimontis sustinenda.

Item dat, legat cuilibet luminarie omium ecclesiarum totius terre sue duodecim denarios semel.

Item Gaufridum filium suum generalem et universalem heredem facit et instituit in omnibus et singulis juribus, rebus, bonis suis et dominiis quibuscumque et in tota hereditate sua et quandocumqua ipsum Gaufredum mori, quod absit, contingeret sine liberis masculis ex proprio corpore legitime procreatis, substituit sibi in dicta hereditate et predictis omnibus Siboudum, filium suum, cui Siboudo si ipsum mori contingeret absque liberis masculis de proprio corpore legitime procreatis substituit sibi Humbertum, filium suum, in rebus, bonis predictis et hereditate supradicta, ita tamen quod heres superstes filias defuncti vel defunctorum dotate decenter teneatur.

Item vult et precipit quod debita sua solvantur per heredem suum universalem et clamores sui emendentur et pacificentur simpliciter et de pleno ac breviter procedendo ad cognitionem prioris Silve Benedicte et gardiani de Moyrenco, quos una cum revenrendo patre domino archiepiscopo Viennensi, vel duos ipsorum, exequutores suos facit in predictis. Volens et precipiens quod presens ordinatio dictetur semel, bis, ter et pluries si necesse fuetir ad dictatem et consilium saptientum et toties fiat et reficiatur carta per manum dicti notarii, vel cujuslibet alterius jurati notarii curie predicte, ut predicta et infrascripta omnia et singula habeant perpetuam firmitatem. Hanc autem ordinationem vel dispositionem aut ultimam voluntatem suam vult et precipit dictus testator valere jure testamenti nuncupativi vel jure cujuslibet ultime voluntatis de jure canonico vel civili, aut jure cujuslibet divisionis seu ordinationis facte a patre inter liberos suos et jure cujuslibet donationis causa mortis facte vel etiam inter vivos seu alterius cujuscumque. Supra dicti autem fratres, scilicet Gauffredus, Guillelmus, Siboudus et Humbertus coram dicto notario personaliter constituti, omnes insimul et

Titre du volume
Titre de l’article/ partie /chapitre :
Ville
Institution
Cote Manuscrit
Éditeur scientifique :
Date d’édition
Page(s) : 61
Image : Giordanengo 61.jpg
Lien image :
Transcription : quilibet per se et in solidum ac ad invicem predicta et infrascripta omnia universa et singula voluerunt, laudaverunt, approbaverunt, et ratifficaverunt, volentes et asserentes se esse contentos, quemlibet ipsorum fratrum per se, ae portionibus et divisionibus sibi factis et supradictum patrem suum testatorem promittendo omnes insimul et quilibet per se et in solidum ad invicem stipulantes et dictis testatore ac notario solemiter stipulantibus vice, nomine et ad opus omnium et singulorum quorum interest, et interesse poterit in futurum, per juramentum ab ipsis fratribus et quolibet ipsorum supra sancta Dei evangelia corporaliter et manu tacta, prestitum et vallatum stipulatione solemni facta, habita et interveniente inter ipsos fretres ad invicem et vicissim contra predicta vel infrascripta in toto vel in parte aliquo, nullo unquem tempore, facere vel venire facto, dicto, opere vel consensu, sed ea perpetuo rata et firma,tenere et habere, ac inviolabiliter observare.

Actum in castro Viriaci, intus domum dicti testatoris, decimo kalendas aprilis, amo Domini millesimo trecentesimo tertio. Presentibus testibus vocatis et rogatis a dicto testatore videlicet religioso viro fratre Francono de Castro-Novo, ordinis fratrum iminorum, et religioso viro fratre Humberto de Chavaller, priore Silve Benediote, dompno Martino in cauto presbitero Viriaci et Guillelmo Moyromdi, mistralis sancti Georgii in Vaudens, domicello ; in quorum onnum et singulorum predictorum robur et testimonium ac perpetuam firmitagem nos predictus officialis ad preces et requisitioned predicti Aymardi testatoris et iliorum suorum, videlicet Gauffredi , Guiilelmi, Siboudi et Humberti, nobis oblatam per dictum notarium cui super hiis plenam fidem adhibemus sigillum curie nostre predicte huic carte duximus apponendum.

Datum kalendis et anno quibus prius continetur.

Nom du déposant Basile Breyer

Au début de la première page : 1303, 23 mars -- Virieu Testament d'Aymard de Clermont. Bibliothèque Nationale, ms. fr. 22243, f° 75-77, copie du XVIIe siècle.

Faits relatifs à List:13 — Recherche de pages similaires avec +.
CoteFR 22243 +
Date d’édition1969 +
IncipitIn primis in cimeterio domus Silve Benedicte eligit sepulturam suam +
IstitutionBibliothèque nationale de France, Manuscrits +
LangueLatin +
NationFRANCE +
Nom auteurAymard de Clermont +
Nom du déposantBasile Breyer +
Pagin58 +, 59 +, 60 + et 61 +
Periode1300-1350 +
RégionRhône-Alpes +
TitreTestament d'Aymard de Clermont +
Titre du volumeLa noblesse dauphinoise au temps du dauphin Hubert II (1333-1349). +
TrascriptionIn nomine Domini Jesu Christi, amen. Nos,
In nomine Domini Jesu Christi, amen. Nos, magister Michael Francisoi, officialis curie Viennensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod coram mandato nostro Joanne de Wallibus, presbitero, dicte curie jurato notario, ad hoc a nobis specialiter destimato et qua destinatione per presentem dentem fidem fieri volumus quibuscumque constitutis personaliter vir nobilis Aymardus, dominus Clarimontis, sanus mente, infirmus tamen corpore de se ac rebus et bonis suis disponit, ordinat et testatur in hunc modum.

In primis in cimeterio domus Silve Benedicte eligit sepulturam suam cui domui et fratribus ejus qui sunt et erunt in futurum dat, legat, nomine elemosine perpetue, duo prandia censualia facienda et reddenda, unum in die obitus ejus, et aliud tempore carnali.

Item legat fratribus minoribus de Moyrenco unum prandium censuale.

Item dat et legat decem tunicae singulis annis decem pauperibus de terra sua. Que prandia et dictas tunicas reddat,solvat et faciat suus heres generalis et universalis infrascriptus.

Item dat et legat monasterio Beate Marie in Vaudena et de Viriaco cuilibet unum quartale reumenti censuale.

Item dat et legat carissime consorti sue Alaysie castrum suum Viriaci , cum ejus dominio, juribus et pertinentiis ad vitam ejus Alaysie et non ultra, ita quod post ejus obitum ad heredem ipsius testatoris generalem et universalem infra scriptum revertatur et deveniat ipsum castrum Viriaci, cum ejus dominio, juribus et pertimentiis universis

Item vult et precipit quod dicta Alasia, quandiu vixerit, commorans cum eodem herede in uno et eodem hospicio sit domima
herede in uno et eodem hospicio sit domima +, totius terre sue. Item dat, legat eidem c
totius terre sue.

Item dat, legat eidem consorti sue carissime et filie sue Margarite ad vitam ipsarum et non ultra, trigenta libras de pecunia quas sibi debet dominus dalphinus Viennensis, inmediatate quarum trigenta librarum et in dote quam dicte Margarite dedit quando ipsam maritavit eam sibi heredem instituit et pro tanto ipsam integraliter vult esse contentam de rebus et bonis suis.

Item uxorem Agnetem domini de Malobecco, Alasiam, uxorem domini de Castiollione in Chauterna, Alasiam, relictam domini Aymonis Pagani, Jacobam, uxorem domini d'Aurio, filias suas, carissimas quamlibet isparum in decem libras quas cuilibet ipsarum dat, legat semel et in dote quam cuilibet earum dedit quando quamlibet ipsarum maritavit sibi heredes instituit et pro tanto vult et precipit quamlibet ipsarum filiarum suarum esse contentam de rebus et bonis suis.

Item liberos Catherine filie sue quondam uxorem domini Ebali de Augusta, ex ipsius Catherine corpore legitime natos in decem libris quas eis dat et legat semel et in dote quam dicte Catherine dedit quando fuit maritata, sibi heredes instituit et pro tanto vult et precipit ipsos liberos esse contentos de rebus et bonis suis.

Item carissimos filios suos Aynardum, Guillelmum, Sibundum et Humbertum quemlibet ipsorum in quinquagenta libris quas cuilibet ipsorum dat, legat singulis annis ad vitam ipsorum et non ultra, et doneo quilibet ipsorum filiorum suorum qualitercumque sit vel fuerit provisus seu beneficiatus in sexaginta libris censalibus de rebus et bonis ecclesiasticis sibi heredes instituit. Quam summam solvere teneatur eisdem et cuilibet ipsorum ut supra heres suus universalis et generalis infrascriptus, et pro tanto ipsos filios vult et precipit idem testator esse contentos de rebus et bonis suis quibuscumque et de tota hereditate sua dicti testatoris, rogans quemlibet dictorum filiorum suorum et filiarum suarum predictarum quilibet et liberos dicte Cdatherine ut habeant in patienta si videtur eis quod modicum sibi reliquierit quia, ut asserit idem testator, he-
uierit quia, ut asserit idem testator, he- +, res suus generalis et universalis vix suff
res suus generalis et universalis vix sufficere poterit, ad emera expensarum faciendarum in hospicio domini Clarimontis sustinenda.

Item dat, legat cuilibet luminarie omium ecclesiarum totius terre sue duodecim denarios semel.

Item Gaufridum filium suum generalem et universalem heredem facit et instituit in omnibus et singulis juribus, rebus, bonis suis et dominiis quibuscumque et in tota hereditate sua et quandocumqua ipsum Gaufredum mori, quod absit, contingeret sine liberis masculis ex proprio corpore legitime procreatis, substituit sibi in dicta hereditate et predictis omnibus Siboudum, filium suum, cui Siboudo si ipsum mori contingeret absque liberis masculis de proprio corpore legitime procreatis substituit sibi Humbertum, filium suum, in rebus, bonis predictis et hereditate supradicta, ita tamen quod heres superstes filias defuncti vel defunctorum dotate decenter teneatur.

Item vult et precipit quod debita sua solvantur per heredem suum universalem et clamores sui emendentur et pacificentur simpliciter et de pleno ac breviter procedendo ad cognitionem prioris Silve Benedicte et gardiani de Moyrenco, quos una cum revenrendo patre domino archiepiscopo Viennensi, vel duos ipsorum, exequutores suos facit in predictis. Volens et precipiens quod presens ordinatio dictetur semel, bis, ter et pluries si necesse fuetir ad dictatem et consilium saptientum et toties fiat et reficiatur carta per manum dicti notarii, vel cujuslibet alterius jurati notarii curie predicte, ut predicta et infrascripta omnia et singula habeant perpetuam firmitatem. Hanc autem ordinationem vel dispositionem aut ultimam voluntatem suam vult et precipit dictus testator valere jure testamenti nuncupativi vel jure cujuslibet ultime voluntatis de jure canonico vel civili, aut jure cujuslibet divisionis seu ordinationis facte a patre inter liberos suos et jure cujuslibet donationis causa mortis facte vel etiam inter vivos seu alterius cujuscumque. Supra dicti autem fratres, scilicet Gauffredus, Guillelmus, Siboudus et Humbertus coram dicto notario personaliter constituti, omnes insimul et
personaliter constituti, omnes insimul et + et quilibet per se et in solidum ac ad invice
quilibet per se et in solidum ac ad invicem predicta et infrascripta omnia universa et singula voluerunt, laudaverunt, approbaverunt, et ratifficaverunt, volentes et asserentes se esse contentos, quemlibet ipsorum fratrum per se, ae portionibus et divisionibus sibi factis et supradictum patrem suum testatorem promittendo omnes insimul et quilibet per se et in solidum ad invicem stipulantes et dictis testatore ac notario solemiter stipulantibus vice, nomine et ad opus omnium et singulorum quorum interest, et interesse poterit in futurum, per juramentum ab ipsis fratribus et quolibet ipsorum supra sancta Dei evangelia corporaliter et manu tacta, prestitum et vallatum stipulatione solemni facta, habita et interveniente inter ipsos fretres ad invicem et vicissim contra predicta vel infrascripta in toto vel in parte aliquo, nullo unquem tempore, facere vel venire facto, dicto, opere vel consensu, sed ea perpetuo rata et firma,tenere et habere, ac inviolabiliter observare.

Actum in castro Viriaci, intus domum dicti testatoris, decimo kalendas aprilis, amo Domini millesimo trecentesimo tertio. Presentibus testibus vocatis et rogatis a dicto testatore videlicet religioso viro fratre Francono de Castro-Novo, ordinis fratrum iminorum, et religioso viro fratre Humberto de Chavaller, priore Silve Benediote, dompno Martino in cauto presbitero Viriaci et Guillelmo Moyromdi, mistralis sancti Georgii in Vaudens, domicello ; in quorum onnum et singulorum predictorum robur et testimonium ac perpetuam firmitagem nos predictus officialis ad preces et requisitioned predicti Aymardi testatoris et iliorum suorum, videlicet Gauffredi , Guiilelmi, Siboudi et Humberti, nobis oblatam per dictum notarium cui super hiis plenam fidem adhibemus sigillum curie nostre predicte huic carte duximus apponendum.

Datum kalendis et anno quibus prius continetur.
kalendis et anno quibus prius continetur. +
TypeImage +
TypologieInventaires après décès et testaments +
VillePARIS +
ÉditeurGérard Giordanengo +