Attribut:Trascription

De PolimaWiki

This is a property of type text.

Affichage de 20 pages utilisant cette propriété.
L
Omnibus sit manifestum quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, bono animo et spontanea voluntate, post multas et varias dissensiones que inter me et vos domnam Sanciam reginam matrem meam fuerunt, venio ad finem et concordiam amicabilem compositionem vobiscum super omnibus querimoniis et controversiis quas adversus vos usque in presentem diem habebam vel habere poteram. Modus autem compositionis talis est quod ego jamdictus rex Petrus convenio vobis domine Sancie regine matri mee quod, ab hac hora in antea, corpus vestrum salvum et securum custodiam et teneam omni tempore vite mee ab omni inquietacione et gravamine, et benigne ac fideliter tractem sine omni dedecore et vexacione. Promitto etiam vobis atque convenio quod omnia castra vestra, villas que habetis racione sponsalicii vestri, et vassalos, et omnes homines vestros cum omnibus que habent et habituri sunt, et bmnia vestra que in presenti habetis vel in antea estis habitura, vobis intemerata et inviolata conservem, nec inde vobis aliquid auferam nec aliquis nomine meo sive studio aut ingenio meo, nec  +, auferii permittam; et hec vobis promitto per bonam fidem sine malo ingenio ad vestrum bonum intellectum. Et ad majorem securitatem vestri vestrorumque et cautelam, facio vobis hominium et juro in propria persona super sancta quatuor evangelia quod hec omnia, sicut superius scripta sunt, compleam et attendam et attendi faciam, bona fide et sine omni vestro vestrorumque enganno. Adhuc etiam ad majorem et firmissimam securitatem vestram, vobis addo, asigno et constituo quod Berengarius de Entencia, Guillelmus de Castro Azol et Garcia Rumei et Guillelmus de Cardona, Arbertus de Castro veteri et Raimundus de Villa Mulorum, jurent vobis et hominium faciant. quod ego hec omnia sicut superius scripta sunt vobis attendam; quod nisi fecero, volo quod ipsi cum corporibus et hominibus et hereditatibus suis se vobiscum teneant, et adjuvent vos fideliter per bonam fidem sine malo ingenio omnibus diebus vite vestre. Si vero aliquis eorum forte obierit vel a terra mea recesserit, promitto et convenio vobis quod alium, loco ejus, vobis statuam juxta vestri voluntatem, qui simile vobis hominium faciat et sacramentum prestet. Ego vero Berengarius de Entenza facio vobis domine Sancie regine predicte hominium et super sancta quatuor evangelia juro quod ego dem operam et studium bona fide ut dominus rex Petrus predicta vobis attendat. Si autem in aliquo contravenerit et non satisffecerit vobis, infra II menses postquam per vos aut per nuncium vestrum ei denunciatum fuerit, promito vobis sub hominio et sacramento quod omnibus diebus vite mee adjuvem vos in propria persona cum hominibus et hereditatibus meis bona fide sine malo ingenio vestro bono intellectu. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Guillelmus de Castro Azol. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Garcia Rumei. Hoc idem hominium facio, jurans, conveniens et promittens ego Guillelmus de Cardona. Hoc idem hominium facio, jurans, bonveniens et promittens ego Arbertus de Castro Veteri. Hoc idem hominium facio, jurans, eonveniens et promittens ego Raimundus de villa Mulorum. Preterea est sciendum quod ego Petrus rex predictus laudo et çonfirmo atque concedo illas conveniencias que fuerunt facte inter me et vos dominam  , Sanciam reginam matrem meam apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie. Et ego Sancia Dei gratia regina Aragonum, comitissa Barchinone, et marchiesa Provincie. convenio vobis Petro regi Aragonum comiti Barchinone supradicto filio meo, atque promitto per bonam fidem sine omni enganno, quod vos et omnia ad honorem et comodum vestrum spectancia bono animo et secura fide diligam, excepto quod guerram per vos cum aliquo non intrabo nisi de mea fuerit voluntate. Preterea remitto vobis bono animo et Spontanea voluntate omnem racionem animi et omnem malam voluntatem si quam versus vos umquam habui, bona fide sine omni enganno. Adicio etiam atque convenio et promitto quod ille qui castra sive villas que ego a patre vestro habeo tenuerint vel habuerint. faciant vobis fidelitatem et hominium, ut post obitum meum aut in vita mea, si ego voluero, vobis vel ei cui locum vestrum tenuerit, ea reddant sine aliquo contradicto, nulla occasione ab eis vobis vel successoribus vestris obicienda, neque pro impensis, nec pro opere, neque pro alio quolibet melioramento quocumque modo ibi facto sicut continetur in instrumento inter me et vos apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie facto, eo etiam salvo quod continetur in instrumento a patre vestro mihi facto de tota montanea de Siurana. Hec siquidem omnia sicut superius scripta sunt promitto et convenio vobis dicto filio meo per bonam fidem sine enganno attendere et complere. Preterea est sciendum quod ego Sancia regina supradicta laudo et confirmo atque concedo illas conveniencias que fuerunt facte inter me et vos apud Ferizam in presencia Aldefonsi regis Castillie. Datum apud Darocam, mense novembris, anno M° CC° primo et era Ma CCa XXXa VIIIa. Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. qui hoc laudo et firmo. Signum + Sancie Dei gratia regine Aragonum comitisse Barchinone, marchiese Provincie. S+num Berengarii de Entenza. S+num Guillelmi de Castro Azol.  +,
rows=1  +
In nomine Domini nostri Jhesu Christi, amen. Noverint universi et singuli, presentes et futuri quod anno ejusdem Domini M° CCC° XLV°, indictione XIIIa, die XVII mensis julii, pontificatus sanctissimi patris et domini, domini Clementis. divina providencia pape VI, anno quarto, in presencia mei notarii et infrascriptorum testiuia, illustris princeps dominus Humbertus, dalphinus wiennensis, generalis capitaneus Sancte Sedis Apostolice et dux exercitus christianorum coatra Turcos, consideratis et attentis gratis et acceptabilibus serviciis et obsequiis sibi singulariter hactenus impensis et exhibitis, ut dicebat, per dilectum fidelem consiliarium suum dominum Franciscum de Fredulfis de Parma, militem et juris utriusque professore judicem majorea appelationum Dalphinatus et magistrum rationalem magne curie dalphinalis, tam in dictis officiis quam multis aliis sibi comissis per eumdem dominum dalphinum, et que idem dominus Franciscus eidem domino dalphino exhibere continuis actibus non desistit, sperans eciam quod in posterum in hoc sancto passagio contra Turcos ad quod intendit idem dominus dalphinus capitaneus et aliis qui buscumque actibus idem dominus Franciseus eidem domino dalphino majora et similia prout hactenus solace et fidelissime exhibebit, volens eidem domino Francisco tanquam benerito remunerare et ejus munificencie graciam extendere erga eum, sponte et ex certa scientia ac deliberatione super hoc habita diligenti. donatione pura et irrevocabili donante, dedit, atque concessit pro se et suis successorious eldem domino Francisco presenti et recipienti pro se et suis liberis legitimis utriusque sexus ex suo corpore de legitimo matrimonio pro creatis vel procreandis, in feudum franchum, nobile et antiqum et quod habeat, naturam feudi franchi, nobilis et antiqui, castrum de  +, Aspero monte diocesis Vapincensis, jurisdictionis dicti domini dalphini, cum toto ejus mandamento, territorio et tenemento ac fructus et redditus, proventus, obventiones , emolumenta que cumque et in quoscumque consistant ad ipsum dominum dalphinum spectati quocumque jure in dictis castro, territorio et mandamento et maxime ex acquisitione nuper facta de ipso castro, mandamento et omnibus et singulis supra et infrascriptas a nobili viro Hugonino Vagniardi pro se et Petro, filio condam domini Petri Vagnardi, nepote ipsius, cum hominibus , vassallis, homagiis, feudis et retrofeudis nobilium et nobilium et aliis quibuscumque personalibus vel realibus furnis, molendinis, terris cultis et incultis, taschiis, pascuis, silvis, nemoribus, aquis, aquarum decursibus, pascationibus, venationibus ferarum, tractibus, usibus, consuetudinibus, censibus, serviciis . servitutibus et juribus quibuscumque in quocumque consistant et quocumque nomine censeantur , ac eciam cum mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione alta, media et (V°) bassa in predictis castro, mandamento et territorio ejusdem, hominibus, vassallis, homagiis, feudis et retrofeudis et omnibus et singulis suprascriptis, etiam in viis et locis publicis, exceptis dumtaxat regali ihineres, sacris et religiosis, nichil sibi retinendo in predictis castro, mandamento, hominibus et omnibus aliis supra scriptis, exceptis homagio, fidelitate, superioritate et majori dominio ac primis appellacionibus et ulterioribus. Cessit insuper atque mandavit: predictus dominus dalphinus prose et suis heredibus eidem domino Francisco recipienti prose et suis liberis legitimis ut supra omnia sua jura, omnesque actiones et rationes utiles et directas, utilia et directa, reales et personales, realia et personalia et alia quecumque sibi competencia et competitura in predictis castro, mandamento, territorio, et; hominibus, vassallis, feudis et retrofeudis ac omnibus et sin-  +, gulis suprascriptis faciendo eumdem dominum Franciscum presentem et recipientem pro se et suis procuratorem ut in rem sula III, in premissis omnibus et quolibet premissorum ac constituendo se ejusdem domini Francisci, nomine predicta omnia et singula possidere vel quasi, dans et concedens idem dominus dalphinus eidem domino Francisco, presenti et recipienti ut supra. aul Clicentiam, et omnimodam potestatem intrandi in possessionem, vel quasi, omnium predictorum sua propria auctoritate, nullo allio ejusdem domini dalphini veli suorum officiacium expectato mandato. Mandavit, eciam idem dominus dalphinus ac etiam districte precipit on bus et singulis hominibus feudatariis, vassallis, emphiteoticariis, tenementariis, censualibus et aliis quibuscumque in dictis castro et mandamento degentibus vel ibidem bona aliqua quocumque jure tementibus quatenus eidem domino Francisco, tanquam eorum vero domino in omnibus pareant et intendant, sibique homagia. recogniciones et servicia prestent et faciant que de jure vel de antiqua consuetudine teneatur et actenus astricti fuerint domino dicti castri et ex nunc prout extune absolvit ab omni homagio et fidelitatis juramento goo seu quibus tenebantur eidem domino dalphino, exceptis casibus suprascriptis Las; reservatis per dominum dalphinum predictum. Que omnia et singula supradicta donata et in feudum concessa idem dominus dalphinus pro se et suis heredibus et successoribus, sollempni stipulatione promisit perpetuo dicto domino prancisco et aeredibus suis predicbis servare et predicta infrascriptaque omnia et singula atendere bona se nunquam contra facere vel venire, de jure vel. de facto renuncian_do legi dicenti. donationem valenten ultra quingentos aureos, eaenari debere et nichilominus, (71) Volendo quod tot sint donationes quot essent singulares somme in facta summa quingentoruo aureorum predictorum, omni alti juri quo posset venire contra predicta vel aliquod predictorum ; insuper dictus dominus dalphinus suo, heredum et successorum suorum prefatum dominum Franciscum, recipientem pro se et liberis suis predictis , de castro Asperi Montis et omnibus et singulis predictis in feudum traditis et donatis por traditionem unius anuli investivit, isa tamen quod dicto domino  , ,
In Dei nomine notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispessulani, bono animo et spontanea voluntate, dono, laudo et concedo et cum hac presenti carta in perpetuum auctorizo tibi Guillelmo de Cervaria et toti tue projeniei et posteritati tuisque omnibus successoribus, per me et per omnes meos successores, castrum de Asinis cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et cum illis omnibus que tu et antecessores tui per me et per meos antecessores ibi habuistis et tenuistis et adhuc habetis et tenetis, et cum omnibus etiam illis que ego ibi habeo vel habere debeo aliquo jure vel ratione, videlicet cum villis, et mansibus, hominibus et feminibus habitantibus et habitaturis, cum heremis et omnibus populatis, planis et  +, 90 montaniis, nemoribus et bardenis, paschuis et pascheriis. fontibus et aquis cum earum ductibus et reductibus, et cum furnis et molendinis cum ingressibus et egressibus suis, et cum forciis et toltis, et cum justiciis et ademprivis, cum placitis et stacamentis, cum militibus et aliis personis omnibus et cum hedificis et aliis melioramentis que ibi tu vel tui unquam facere potueritis, et cum aliis omnibus que ad predictum castrum de Asinis pertinent et pertinere debent, tali pacto et condicione quam tu et omnes successores tui castrum predictum cum omnibus supradictis per me et meos successores habeatis et teneatis et possideatis, ad forum et consuetudinem Barchinone. Et quod vos et vestri successores, paccati et irati, detis mihi et meis successoribus plenam potestatem de predicto castro et de omnibus forciis et municionibus que modo ibi sunt vel in posterum sicut in terminis et pertinenciis ejusdem castri quandocumque et quocienscumque per me vel per meos nuncios vel per successores vel eorum nuncios requisiti fueritis inde vel demandati. Et ego siquidem Guillelmus de Cervaria promitto et convenio bona fide et sine omni ingenio per me et per omnes successores meos supradicta omnia fideliter attendere et complere vobis domino meo Petro regi Aragonum et omnibus successoribus vestris in perpetuum. Et etiam hominiaticum et fidelitatem inter vobis facio in presenti, promittens et ex pacto conveniens quod omnes successores mei qui predictum castrum et alia suprascripta per vos et vestros tenuerint unus post alium hoc idem vobis et vestris faciant et attendant per secula cuncta. Datum Alfoce per manum Petri de Blandis notarius domini regis, era Ma CCa XLa IIIIa mensis aprilis dis sabbati secunda, anno Incarnacionis Domini M° CC° VI° in testimoni subscriptorum. Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispessulani. Sig+num Guillelmi Ducfortis. Sig+num Raymundi de Monte Catano. Sig+num Berengarii d'Ager. Sig+num Guillemi Raimundi de Monte Catano. Sig+num Guillelmum de Anglerola. Hujus rei testes sunt : Arnaldus de Alascone. Sancius de Orta. Petrus Maza. Martinus de Caneto.  , Anfus Albariz. Blasco Periz. Gausia Goterriz. Petrus Majordomus. Poncius de Castilione. Arnaldus de Meala. Petrus de Sanassona. Guillelmus de Solerio. Raymundus de Monte Regali. Raymundus Repositarius. Ego Ferrarius notarius domini regis testis SS. Sig+num Petri de Tarrega. Sig+num Petri de Blandis notarii domini regis qui mandato ejus scripsit suprascripta era, mense, die, loco et anno quibus supra. Ego Ferrarius notarius domini regis hanc cartam mandato ipsius bullati feci apud Terrachone III nonas aprilis anno Domini M° CC° I OI O.  +
Noviomensis curie fecimus communiri. Datum anno Domini M CCo sexagesimo, mense januario. 18 1295, 3 février. Le chanoine de Noyon Robert Lefèvre lègue aux pauvres clercs étudiants de l'hôpital qu'il a fondé sa maison de Morican, des maisons à Orroire, une autre demeure devant l'église Saint-Pierre, ses biens à Caillouël, une vigne, une maison, une grange, une terre à Ham, d'autres terres et des cens à Appilly et à Noyon, sa literie et ses ustensiles de cuisine. A. Original parchemin, 395 x 250, Arch. dép. Oise, G 1695. Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Noviomensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra presentia personaliter constitutus, vir discretus dominus Robertus dictus Faber, canonicus ecclesie Beate Marie Noviomensis sane mentis et discrete loquens legavit pauperibus clericis suis hospitale quod ipse fundavit, domum suam de Morican cum suis appendiciis que tenetur ab abbate et conventu monasterii Ursicampi sub annuo censu duorum denariorum parisiensium solvendorum quolibet anno in capite octobris in festo sancti Remigii ad celarium Noviomensem Ursicampi. Item legavit dictis clericis domos suas de Orroiret earum appendicias in quibus manent ad presens Herveus de Aurehains et Johannes dictus Haines quarum domorum idem dominus Robertus fumsarius existit. Item domum suam sitam ante ecclesiam Sancti Petri Noviomensis, cujus est fumsarius. Item tres falcatas prati sitas ultra pontem de le Fosse, de quibus est fumsarius. Item legavit dictis clericis omnia que habet apud Cailloue in terris, censibus, hospitibus, terragiis, decimis de quibus est fumsarius et etiam in aliis rebus ejusdem loci. Item legavit dictis clericis vineam suam de Breeschon cujus est fumsarius, ita tamen quod Johanna, soror sua, dictam vineam teneat et fructus ipsius percipiat pacifice quamdiu ipsa vixerit. Et post decessum dicte Johanne ipsa vinea ad dictos clericos revertatur. Item legavit dictis clericis masuram que fuit Helvidis le Cordouaniere. 44  , Item grangiam ubi quondam fuit grangia magistri Johannis Pauperis retro ecclesiam Sancti Hylarii Noviomensis. Item legavit dictis clericis residuum terre quam habet in territorio Hamensi, soluto tamen prius capellano capellanie quam ipse Robertus fundavit in eccelsia Novioensi Item legavit dictis clericis quicquid habet apud Appeilly in censibus. Item quicquid habet apud Noviomum in censibus et supercensibus. Item legavit predictis clericis tres mencoidatas terre sitas versus torme Ceudon. Item legavit dictis clericis medietatem cujusdam manerii et gardini sitorum apud Ortoir de quibus est fumsarius, hoc salvo quod Agnes, filia Roberti Vaginarii manerium, gardinum et tres mencoldatas terre predictas habebit quamdiu vixerit. Etpost decessum dicte Agnetis, manerium, gardinum et terre predicte revertantur ad usus pauperum clericorum predictorum. Item de sexaginta virgis pratiipsius Roberti, parum plus vel parum minus, sitis Versus Pontem de l'Orgueil, idem dominus Robertus taliter ordinavit quod annis singulis de proventibus ipsius prati, presbiter qui missam secundam celebrabit, que vocatur missa domini Roberti predictiin die Nativitatis Beate Marie Virginis! habebit quatuor denarios, dyaconus IIIIor denarios, subdiaconus IIIIor denarios, duo qui tenebunt chorum quilibet tres denarios. Quatuor qui cantabunt Alleluya, quilibet tres denarios. Pueri qui cantabunt graduale, quilibet duos denarios. Et residuum proventorum ipsius prati quolibet anno convertatur illa die Nativitatis Beate Marie inpitanchia interpredictosclericos Item legavit dictis clericis omnes culcitras, pulvinaria, coopertoria, lintheamina, exceptis duabus culcitris cum duobus pulvinaribus et duobus coopertoribus et IIIIor lintheaminibus que legavit sororibus suis sicut continetur in testamento dicti domini R. Insuper legavit dictus R. dictis clericis omnes mappas et manutergia que invenientur in hospitio dicti domini R. tempore decessus sui. Item legavit dictis clericis mensam magnam et duas parvas et sex hestellos et IIIIor scanna, et pro kokina duos potos cupreos majores et omnes patellas hereas et duos tripodes et IIIIor keminetos, duos magnos et duos parvos, et duo mortabiola cum omnibus lignis que invenientur in hospitio dicti domini Roberti tempore sui decessus. Volens idem dominus Robertus quod decanus et capitulum ecclesie Noviomensis de dicto hospitali ordinent et disponant et magistrum in eodem instituant, videlicet capellanum sue capellanie, vel alium virum ydoneum prout viderunt expedire, et quod dicti clerici in domo de Morican perpetuo commorentur. Voluit insuper idem dominus Robertus quod scolasticus Noviomensis qui pro tempore fuerit, in dicto hospitali aliquos clericos sua 18 septembre.  
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Noviomensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra presentia personaliter constitutus, vir discretus dominus Robertus dictus Faber, canonicus ecclesie Beate Marie Noviomensis sane mentis et discrete loquens legavit pauperibus clericis suis hospitale quod ipse fundavit, domum suam de Morican cum suis appendiciis que tenetur ab abbate et conventu monasterii Ursicampi sub annuo censu duorum denariorum parisiensium solvendorum quolibet anno in capite octobris in festo sancti Remigii ad celarium Noviomensem Ursicampi. Item legavit dictis clericis domos suas de Orroiret earum appendicias in quibus manent ad presens Herveus de Aurehains et Johannes dictus Haines quarum domorum idem dominus Robertus fumsarius existit. Item domum suam sitam ante ecclesiam Sancti Petri Noviomensis, cujus est fumsarius. Item tres falcatas prati sitas ultra pontem de le Fosse, de quibus est fumsarius. Item legavit dictis clericis omnia que habet apud Cailloue in terris, censibus, hospitibus, terragiis, decimis de quibus est fumsarius et etiam in aliis rebus ejusdem loci. Item legavit dictis clericis vineam suam de Breeschon cujus est fumsarius, ita tamen quod Johanna, soror sua, dictam vineam teneat et fructus ipsius percipiat pacifice quamdiu ipsa vixerit. Et post decessum dicte Johanne ipsa vinea ad dictos clericos revertatur. Item legavit dictis clericis masuram que fuit Helvidis le Cordouaniere.  +, Item grangiam ubi quondam fuit grangia magistri Johannis Pauperis retro ecclesiam Sancti Hylarii Noviomensis. Item legavit dictis clericis residuum terre quam habet in territorio Hamensi soluto tamen prius capellano capellanie quam ipse Robertus fundavit in ecclesia Noviomensi. Item legavit dictis clericis quicquid habet apud Appeilly in censibus. Item quicquid habet apud Noviomum in censibus et supercensibus. Item legavit predictis clericis tres mencoidatas terre sitas versus torme Ceudon. Item legavit dictis clericis medietatem cujusdam manerii et gardini sitorum apud Ortoir de quibus est fumsarius, hoc salvo quod Agnes, filia Roberti Vaginarii manerium, gardinum et tres mencoldatas terre predictas habebit quamdiu vixerit. Etpost decessum dicte Agnetis, manerium, gardinum et terre predicte revertantur ad usus pauperum clericorum predictorum. Item de sexaginta virgis pratiipsius Roberti, parum plus vel parum minus, sitis Versus Pontem de l'Orgueil, idem dominus Robertus taliter ordinavit quod annis singulis de proventibus ipsius prati, presbiter qui missam secundam celebrabit, que vocatur missa domini Roberti predictiin die Nativitatis Beate Marie Virginis! habebit quatuor denarios, dyaconus IIIIor denarios, subdiaconus IIIIor denarios, duo qui tenebunt chorum quilibet tres denarios. Quatuor qui cantabunt Alleluya, quilibet tres denarios. Pueri qui cantabunt graduale, quilibet duos denarios. Et residuum proventorum ipsius prati quolibet anno convertatur illa die Nativitatis Beate Marie inpitanchia interpredictosclericos. Item legavit dictis clericis omnes culcitras, pulvinaria, coopertoria, lintheamina, exceptis duabus culcitris cum duobus pulvinaribus et duobus coopertoribus et IIIIor lintheaminibus que legavit sororibus suis sicut continetur in testamento dicti domini R. Insuper legavit dictus R. dictis clericis omnes mappas et manutergia que invenientur in hospitio dicti domini R. tempore decessus sui. Item legavit dictis clericis mensam magnam et duas parvas et sex hestellos et IIII0 scanna, et pro kokina duos potos cupreos majores et omnes patellas hereas et duos tripodes et IIII° keminetos, duos magnos et duos parvos, et duo mortabiola cum omnibus lignis que invenientur in hospitio dicti domini Roberti tempore sui decessus. Volens idem dominus Robertus quod decanus et capitulum ecclesie Noviomensis de dicto hospitali ordinent et disponant et magistrum in eodem instituant, videlicet capellanum sue capellanie, vel alium virum ydoneum prout viderunt expedire, et quod dicti clerici in domo de Morican perpetuo commorentur. Voluit insuper idem dominus Robertus quod scolasticus Noviomensis qui pro tempore fuerit, in dicto hospitali aliquos clericos sua  , auctoritate non ponat seu instituat, vel de dicto hospitali et pertinenciis ipsius se nullatenus intromittat, nec jus aliquod reclamet in eodem hospîtali. In quorum omnium testimonium sigillum curie Noviomensis ad instantiam dicti Roberti presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini m° CC° nonagesimo quarto, die jovis post festum Purificationis Beate Marie Virginis.  +
Il n’a bele uevre en tot le mont que on ne puist dedens trover et se g'i fal à l'aconter, ne vos en devés mervellier car il a gens de maint mestier en la vile qui uevres font. Li uns fait dras, l'altres les tont, li uns foule, li autres taint. Cil fait sollers et cil les paint, cil fait botes et cil hosiaus. Cil peletier batent lor piaus, cil les eskeut et cil les tent, cil om les talle et cil les vent. Cil fait lorains et estereus. Asés i a de menestreus. Li uns fait frains, li autres seles d'asur pointes, rices et beles, et cil autre refont escus. Lances pointes et fers molus i font cil autre menestrel. Ja n'en entrisciés en ostel ù il n'eüst marceandise. Cotiax i font de mainte guise, s'en i trovast on, quis quesist. Cil fait hiaumes, cil les forbist, cil fait haubers et cil espees. Cauces de fer molt bien ovrees veïsciés as fenestres pendre. Onques rien ne fist Dex qu'a vendre ne trovisciés en cel castel : fremal ne çainture n'anel n'almosniere ne dras de soie, pine d'ivorie, que diroie ? Nus ne puet le ricece dire. Cil vent le poivre et cil le cire, cil vent le poit et cil comin, cil vent encens alixandrin, cil vent boistes a onguement. Teus se fait mire qui lor ment et tex lor dist qu'il set fisique quis tient a fols plains de musique. Mais il le fait por sa mere vendre, si fait au fol de langue entendre qu'il le garra de l'idropie. Plains est cil de melancolie qui par mire en cuide garir. Mire sevent trop bien mentir et mout bien lor mençogne cuevrent. Or vos dirai de çaus qui uevrent copes d'or et hanas d'argent, culliers, calices que on vent as provoires de ces mostiers. Cil cange, cil est monïers, cil fait borses et cil fait dés, cil fait orfrois estrois et lés, de plusors guises, gens et biax. Ces damoiseles font fresiax, braiels, çaintures, dras de soie. Qui s'esteüst enmi la voie, mervelles i veïst le jor. Maserins font cil torneor, juistes, boistes et escüeles. Cil fait harpes et cil vïeles, cil fait fleces, cil est arciers, Cil talle dras, cil est cauciers, Cil fait graius et cil trepiés. Li uns fait claus et fers a piés, cil fait hapes et cil serures et cil fait orceus et fremures, cil fait les pos et cil caudieres, paieles bien bones et cieres, que l'uevre n'estoit pas onie. Cil fait toniax et cil les lie, cil fait kevestres et estrilles et cil gouces et cil kevilles. Li uns vent pain, li altres vin. Asés i a des le matin Dusque al soir oiseax et poissons, et car de porc et venisons trovast on en la bocerie.  
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +
rows=1  +